pronađen 92 Rezultati za: ambulate in veritate
dixit ergo eis Jesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebræ vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)
sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est (Evangelium secundum Ioannem 17, 17)
et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate (Evangelium secundum Ioannem 17, 19)
dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Jesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)
aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus (Actus Apostolorum 10, 34)
et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quæ fuit ad Titum veritas facta est (Epistula II ad Corinthios 7, 14)
non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate (Epistula II ad Corinthios 13, 8)
dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis (Epistula ad Galatas 5, 16)
et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Epistula ad Ephesios 5, 2)
eratis enim aliquando tenebræ nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate (Epistula ad Ephesios 5, 8)
fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate (Epistula ad Ephesios 5, 9)
state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam justitiæ (Epistula ad Ephesios 6, 14)