pronađen 73 Rezultati za: laudate et adorare

  • putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum (Liber Genesis 37, 7)

  • aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me (Liber Genesis 37, 9)

  • noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen ejus Deus est æmulator (Liber Exodus 34, 14)

  • laudate gentes populum ejus quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terræ populi sui (Liber Deuteronomii 32, 43)

  • laudate nomen sanctum ejus lætetur cor quærentium Dominum (Liber I Paralipomenon 16, 10)

  • confitemini Domino filii Israël et in conspectu gentium laudate eum (Liber Thobis 13, 3)

  • dixit Judith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit sperantes in se (Liber Iudith 13, 17)

  • et factum est post hæc omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas (Liber Iudith 16, 22)

  • qui timetis Dominum laudate eum universum semen Jacob magnificate eum (Liber Psalmorum 21, 24)

  • introite portas ejus in confessione atria ejus in hymnis confitemini illi laudate nomen ejus (Liber Psalmorum 99, 4)

  • alleluja laudate pueri Dominum laudate nomen Domini (Liber Psalmorum 112, 1)

  • alleluja laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes populi (Liber Psalmorum 116, 1)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina