pronađen 31 Rezultati za: petra
non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquæ (Liber Isaiae 48, 21)
numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ et defluentes (Liber Ieremiae 18, 14)
relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis (Liber Ieremiae 48, 28)
et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit (Evangelium secundum Matthaeum 27, 60)
Joseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti (Evangelium secundum Marcum 15, 46)
et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus (Epistula I ad Corinthios 10, 4)
et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt (Epistula I Petri 2, 8)