1. Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.

2. Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.

3. Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?

4. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.

5. Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.

6. Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

7. O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea:

8. tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

9. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;

10. in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.





“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina