Talált 28 Eredmények: Antiochus
Intraverat enim in eam, quae dicitur Persepolis, et tentavit exspoliare templum et civitatem opprimere; quapropter, multitudine ad armorum auxilium concurrente, in fugam versi sunt; et contigit ut Antiochus in fugam versus ab indigenis turpiter rediret. (Liber II Maccabaeorum 9, 2)
“Optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices, rex et dux Antiochus. (Liber II Maccabaeorum 9, 19)
Regis autem epistula ista continebat: “Rex Antiochus Lysiae fratri salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 22)
Ad gentem vero regis epistula talis erat: “Rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem. (Liber II Maccabaeorum 11, 27)