Talált 93 Eredmények: Iustum Holofernes

  • Et dixit Holofernes ad eam: “Bene fecit Deus, qui misit te ante filios plebis tuae, ut fiat in manibus nostris virtus, in eis autem, qui spreverunt dominum meum perditio. (Liber Iudith 11, 22)

  • Et dixit ad eam Holofernes: “Si autem defecerint, quae tecum sunt, unde afferemus et dabimus tibi similia eis? Non enim est homo nobiscum ex genere tuo, qui habeat similia”. (Liber Iudith 12, 3)

  • Et praecepit Holofernes custodibus suis, ne prohiberent eam. Et permansit in castris triduum. Et exiebat per noctem in vallem Betuliae et baptizabat se in fontem aquae. (Liber Iudith 12, 7)

  • Et factum est, in quarta die fecit Holofernes cenam famulis suis solis et neminem eorum, qui erant super officia, vocavit ad convivium. (Liber Iudith 12, 10)

  • Et dixit ad eam Holofernes: “Bibe et esto nobiscum in iucunditatem”. (Liber Iudith 12, 17)

  • Et iucundatus est Holofernes de ea et bibit multum vinum, quantum numquam bibit in uno die, ex quo natus est. (Liber Iudith 12, 20)

  • Derelicta est autem sola Iudith in tabernaculo, et Holofernes prociderat in lectum suum; circumfusum enim erat ei vinum. (Liber Iudith 13, 2)

  • “Inique gesserunt servi! Fecit confusionem una mulier Hebraeorum in domum regis Nabuchodonosor, quoniam ecce Holofernes in terra, et caput ipsius non est in illo!”. (Liber Iudith 14, 18)

  • Numquid Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit, quod iustum est? (Liber Iob 8, 3)

  • Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo. (Liber Iob 32, 2)

  • Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparere iustum. (Liber Iob 33, 32)

  • Numquid, qui non amat iudicium, reget imperio? Num iustum magnum condemnabis, (Liber Iob 34, 17)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina