Talált 101 Eredmények: Novum Testamentum
Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione, (Liber Psalmorum 33, 3)
Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino. (Liber Psalmorum 40, 4)
Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te et inique non egimus in testamentum tuum. (Liber Psalmorum 44, 18)
“Congregate mihi sanctos meos, qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio”. (Liber Psalmorum 50, 5)
Peccatori autem dixit Deus: “Quare tu enarras praecepta mea et assumis testamentum meum in os tuum? (Liber Psalmorum 50, 16)
Respice in testamentum, quia repleta sunt latibula terrae tentoriis violentiae. (Liber Psalmorum 74, 20)
Non custodierunt testamentum Dei et in lege eius renuerunt ambulare. (Liber Psalmorum 78, 10)
Quoniam cogitaverunt unanimiter, adversum te testamentum statuerunt: (Liber Psalmorum 83, 6)
“Disposui testamentum electo meo, iuravi David servo meo: (Liber Psalmorum 89, 4)
In aeternum servabo illi misericordiam meam; et testamentum meum fidele ipsi. (Liber Psalmorum 89, 29)
Non profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita. (Liber Psalmorum 89, 35)
evertisti testamentum servi tui, profanasti in terram diadema eius. (Liber Psalmorum 89, 40)