Talált 231 Eredmények: Victoria exercitus arma ducis
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)
et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus et gryllus et eruca, exercitus meus magnus, quem misi in vos. (Prophetia Ioel 2, 25)
Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur. (Prophetia Nahum 2, 4)
Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ducis Iudae et spiritum Iesua filii Iosedec sacerdotis magni et spiritum reliquorum omnium de populo; et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui. (Prophetia Aggaei 1, 14)
si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. (Evangelium secundum Lucam 11, 22)
neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo. (Epistula ad Romanos 6, 13)
Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. (Epistula ad Romanos 13, 12)
Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “Absorpta est mors in victoria. (Epistula I ad Corinthios 15, 54)
Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus?”. (Epistula I ad Corinthios 15, 55)
in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris, (Epistula II ad Corinthios 6, 7)
— nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes (Epistula II ad Corinthios 10, 4)
quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra. (Epistula I Ioannis 5, 4)