Talált 1355 Eredmények: castris hereditatem promissionem terra peregrinationis
Et adiuravit me dominus meus dicens: "Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, in quorum terra habito; (Liber Genesis 24, 37)
Isaac autem venerat a regione putei Lahairoi et habitabat in terra Nageb. (Liber Genesis 24, 62)
Apparuitque ei Dominus et ait: “Ne descendas in Aegyptum, sed habita in terra, quam dixero tibi, (Liber Genesis 26, 2)
Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus. (Liber Genesis 26, 12)
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: “Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra”. (Liber Genesis 26, 22)
et det tibi benedictiones Abraham tibi et semini tuo tecum, ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est Deus avo tuo”. (Liber Genesis 28, 4)
Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae"”. (Liber Genesis 31, 13)
Responderunt ei Rachel et Lia: “Numquid habemus adhuc partem et hereditatem in domo patris nostri? (Liber Genesis 31, 14)
Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. (Liber Genesis 32, 22)
Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem, quae est in terra Chanaan, cum veniret de Paddanaram; et habitavit iuxta oppidum. (Liber Genesis 33, 18)
Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam”. (Liber Genesis 34, 10)
“Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34, 21)