Talált 294 Eredmények: currus ignis
Reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare; ne unus quidem superfuit ex eis. (Liber Exodus 14, 28)
Currus pharaonis et exercitum eius proiecit in mare; electi bellatores eius submersi sunt in mari Rubro. (Liber Exodus 15, 4)
Si egressus ignis invenerit spinas et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes sive agrum, reddet damnum, qui ignem succenderit. (Liber Exodus 22, 5)
Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel. (Liber Exodus 24, 17)
Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas. (Liber Exodus 40, 38)
dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari. (Liber Leviticus 1, 12)
“Praecipe Aaron et filiis eius: Haec est lex holocausti: cremabitur in foco altaris tota nocte usque mane; ignis altaris in eo ardebit. (Liber Leviticus 6, 2)
Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare. (Liber Leviticus 6, 3)
Ignis autem in altari semper ardebit, non exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 5)
Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. (Liber Leviticus 6, 6)
quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. (Liber Leviticus 7, 17)
quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet". (Liber Leviticus 8, 32)