Talált 37 Eredmények: fundamenta
Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est. (Liber Psalmorum 18, 8)
Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae. (Liber Psalmorum 18, 16)
Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terrae. (Liber Psalmorum 82, 5)
Filiorum Core. PSALMUS. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis; (Liber Psalmorum 87, 1)
quando circumdabat mari terminum suum et aquis, ne transirent fines suos, quando iecit fundamenta terrae, (Liber Proverbiorum 8, 29)
Benedictio patris firmat domos filiorum; maledictio autem matris eradicat fundamenta. (Liber Ecclesiasticus 3, 11)
montes simul et colles et fundamenta terrae, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. (Liber Ecclesiasticus 16, 19)
Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae. (Liber Ecclesiasticus 26, 24)
Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et, qui ascenderit de fovea, tenebitur laqueo, quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae. (Liber Isaiae 24, 18)
Numquid non scitis? Numquid non audistis? Numquid non annuntiatum est vobis ab initio? Numquid non intellexistis fundamenta terrae? (Liber Isaiae 40, 21)
Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus; iubilate, fundamenta terrae, resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum eius, quoniam redemit Dominus Iacob et in Israel glorificabitur. (Liber Isaiae 44, 23)
Et reaedificabit gens tua ruinas antiquas; fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis restitutor ruinarum, instaurator viarum, ut habitentur. (Liber Isaiae 58, 12)