Talált 9 Eredmények: oboedientia
Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium; (Liber Genesis 49, 10)
Et ait Samuel: “Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. (Liber I Samuelis 15, 22)
Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum facere. (Liber Ecclesiastes 4, 17)
Filii sapientiae ecclesia iustorum, et natio illorum oboedientia et dilectio. (Liber Ecclesiasticus 3, 1)
Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. (Epistula ad Romanos 16, 19)
per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communionis in illos et in omnes, (Epistula II ad Corinthios 9, 13)
et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam, cum impleta fuerit vestra oboedientia. (Epistula II ad Corinthios 10, 6)
Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quod dico, facies. (Epistulam ad Philemonem 1, 21)
Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius, (Epistula I Petri 1, 22)