Talált 75 Eredmények: sancti/page/5/page/7/page/6/page/5/page/4
Viri sancti eritis mihi; carnem animalis in agro dilacerati non comedetis, sed proicietis canibus. (Liber Exodus 22, 30)
Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram. (Liber Leviticus 11, 44)
Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum. (Liber Leviticus 11, 45)
“Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)
Sanctificamini et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 20, 7)
Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. (Liber Leviticus 20, 26)
Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt. (Liber Leviticus 21, 6)
Hae sunt ergo feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus suis. (Liber Leviticus 23, 4)
sed magis memores omnium praeceptorum meorum faciatis ea sitisque sancti Deo vestro. (Liber Numeri 15, 40)
locutusque ad Core et ad omne concilium: “Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant et qui sint sancti, et sanctos applicabit sibi; et, quos elegerit, appropinquare sibi faciet. (Liber Numeri 16, 5)
Vere diligit populos; omnes sancti eius in manu illius sunt; et, qui appropinquant pedibus tuis, accipient de doctrina tua. (Liber Deuteronomii 33, 3)
et dixerunt viri Bethsamitae: “Quis poterit stare in conspectu Domini, Dei sancti huius? Et ad quem ascendet a nobis?”. (Liber I Samuelis 6, 20)