Talált 18 Eredmények: stellas
Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas. (Liber Genesis 1, 16)
Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”. (Liber Genesis 15, 5)
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, (Liber Genesis 22, 17)
et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, (Liber Genesis 26, 4)
Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me”. (Liber Genesis 37, 9)
Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper"”. (Liber Exodus 32, 13)
Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius, quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas caeli. (Liber I Paralipomenon 27, 23)
Et multiplicasti filios eorum sicut stellas caeli; et adduxisti eos ad terram, de qua dixeras patribus eorum, ut ingrederentur et possiderent. (Liber Nehemiae 9, 23)
Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. (Liber Iob 9, 7)
Quando video caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas, quae tu fundasti, (Liber Psalmorum 8, 4)
lunam et stellas, ut praeessent nocti, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 9)
et ut stellas exaltare semen eius et hereditare illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae. (Liber Ecclesiasticus 44, 23)