Talált 129 Eredmények: testamentis mandata
Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris; (Liber Isaiae 48, 18)
Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa, quae praecepit vobis, (Liber Ieremiae 35, 18)
Audi, Israel, mandata vitae; auribus percipite, ut sciatis prudentiam. (Liber Baruch 3, 9)
Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea. (Prophetia Ezechielis 37, 24)
Et oravi Dominum Deum et confessus sum et dixi: “Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus eum et custodientibus mandata eius; (Prophetia Danielis 9, 4)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C (Prophetia Amos 2, 4)
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num"”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 9)
“Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 17)
Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem”. (Evangelium secundum Lucam 18, 20)
Si diligitis me, mandata mea servabitis; (Evangelium secundum Ioannem 14, 15)
Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 21)
Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum — (Epistula ad Colossenses 4, 10)