Talált 12 Eredmények: Assyrios
Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. (Liber Genesis 2, 14)
Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit. (Liber Genesis 25, 18)
Venient in trieribus de Italia: superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt. (Liber Numeri 24, 24)
In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali: et transtulit eos in Assyrios. (Liber II Regum 15, 29)
Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios: posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum. (Liber II Regum 17, 6)
usquequo Dominus auferret Israël a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Israël de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc. (Liber II Regum 17, 23)
et transtulit rex Assyriorum Israël in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum: (Liber II Regum 18, 11)
Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. (Liber Iudith 12, 11)
In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. (Liber Psalmorum 75, 1)
In die illa erit via de Ægypto in Assyrios ; et intrabit Assyrius Ægyptum, et Ægyptius in Assyrios, et servient Ægyptii Assur. (Liber Isaiae 19, 23)
Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes, (Prophetia Ezechielis 23, 5)
Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Ægyptum invocabant ; ad Assyrios abierunt. (Prophetia Osee 7, 11)