Talált 57 Eredmények: Edom
Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumæum de semine regio, qui erat in Edom. (Liber I Regum 11, 14)
Nec erat tunc rex constitutus in Edom. (Liber I Regum 22, 48)
Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos. (Liber II Regum 3, 9)
Et ait Josaphat: Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom. (Liber II Regum 3, 12)
Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. (Liber II Regum 3, 20)
Quod cum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom: et non potuerunt. (Liber II Regum 3, 26)
In diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit sibi regem. (Liber II Regum 8, 20)
Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. (Liber II Regum 8, 22)
Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in prælio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in præsentem diem. (Liber II Regum 14, 7)
Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum: contentus esto gloria, et sede in domo tua: quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum? (Liber II Regum 14, 10)
Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba. (Liber I Paralipomenon 1, 43)
Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, (Liber I Paralipomenon 1, 51)