Talált 214 Eredmények: castellum exercitus clade victoria belli belli
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: (Evangelium secundum Lucam 17, 12)
dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. (Evangelium secundum Lucam 19, 30)
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. (Evangelium secundum Lucam 24, 13)
nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. (Evangelium secundum Ioannem 11, 30)
Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. (Epistula I ad Corinthios 15, 54)
Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? (Epistula I ad Corinthios 15, 55)
Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. (Epistula I Ioannis 5, 4)
Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum. (Apocalypsis Ioannis 9, 16)
Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo. (Apocalypsis Ioannis 19, 14)
Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. (Apocalypsis Ioannis 19, 19)