Talált 109 Eredmények: discipuli Christianis/page/7/page/9/page/7/page/9
Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 1)
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 23)
Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 25)
Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 14)
Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 19)
Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 42)
In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 1)
Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 2)
Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 10)
Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 36)
Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud: et venientes nuntiaverunt Jesu. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 12)
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 15)