Talált 29 Eredmények: parentes sapientiae
Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat: (Evangelium secundum Ioannem 9, 18)
Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est: (Evangelium secundum Ioannem 9, 20)
Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. (Evangelium secundum Ioannem 9, 22)
Propterea parentes ejus dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate. (Evangelium secundum Ioannem 9, 23)
Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. (Epistula II ad Corinthios 12, 14)