Talált 53 Eredmények: testamentum

  • non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus. (Epistula ad Hebraeos 8, 9)

  • Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: (Epistula ad Hebraeos 8, 10)

  • Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. (Epistula ad Hebraeos 9, 16)

  • Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. (Epistula ad Hebraeos 9, 17)

  • Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: (Epistula ad Hebraeos 10, 16)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina