Talált 71 Eredmények: urbem
profectæque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit: dicebantque mulieres: Hæc est illa Noëmi. (Liber Ruth 1, 19)
Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hostiæ, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum. (Liber I Samuelis 9, 13)
Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum: et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes. (Liber I Samuelis 10, 5)
Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt. (Liber I Samuelis 23, 7)
Et ait David: Domine Deus Israël, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me: (Liber I Samuelis 23, 10)
Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos. (Liber II Samuelis 11, 16)
Et dixit David ad nuntium: Hæc dices Joab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem ut destruas eam, et exhortare eos. (Liber II Samuelis 11, 25)
Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam. (Liber II Samuelis 12, 26)
Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. (Liber II Samuelis 15, 25)
Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israël civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea. (Liber II Samuelis 17, 13)
Tu igitur surge, et vade in domum tuam : et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer, (Liber I Regum 14, 12)
Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa : porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum. (Liber I Regum 16, 15)