Talált 122 Eredmények: cordis
adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei (Liber Psalmorum 37, 9)
ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei (Liber Psalmorum 39, 9)
nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die æstimati sumus sicut oves occisionis (Liber Psalmorum 43, 22)
os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam (Liber Psalmorum 48, 4)
prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis (Liber Psalmorum 72, 7)
defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in æternum (Liber Psalmorum 72, 26)
et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos (Liber Psalmorum 77, 72)
et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis (Liber Psalmorum 80, 13)
et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meæ (Liber Psalmorum 100, 2)
confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici judicia justitiæ tuæ (Liber Psalmorum 118, 7)
hereditate adquisivi testimonia tua in æternum quia exultatio cordis mei sunt (Liber Psalmorum 118, 111)
laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo (Liber Psalmorum 150, 4)