Talált 34 Eredmények: honore heroismi
et scandalizabantur in eo Jesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
et dicebat eis Jesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua (Evangelium secundum Marcum 6, 4)
caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem prævenientes (Epistula ad Romanos 12, 10)
excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et ejusmodi cum honore habetote (Epistula ad Philippenses 2, 29)
quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis (Epistula ad Colossenses 2, 23)
ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 4)
qui bene præsunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina (Epistula I ad Timotheum 5, 17)
quicumque sunt sub jugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur (Epistula I ad Timotheum 6, 1)
minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum (Epistula ad Hebraeos 2, 7)
eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem (Epistula ad Hebraeos 2, 9)