Talált 68 Eredmények: onus portare onera
alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere (Evangelium secundum Matthaeum 23, 4)
nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis (Evangelium secundum Lucam 10, 4)
et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Jesum (Evangelium secundum Lucam 23, 26)
adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo (Evangelium secundum Ioannem 16, 12)
nunc ergo quid temptatis Deum inponere jugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus (Actus Apostolorum 15, 10)
cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus (Actus Apostolorum 21, 3)
alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi (Epistula ad Galatas 6, 2)
unusquisque enim onus suum portabit (Epistula ad Galatas 6, 5)