Talált 93 Eredmények: præcepta
omnibus autem diebus vitæ tuæ Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et prætermittas præcepta Dei nostri (Liber Thobis 4, 6)
tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et præcepta Dei erat enim hæc eis ad refugium (Liber I Maccabaeorum 10, 14)
et dedit illis legem ne obliviscerentur præcepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum (Liber II Maccabaeorum 2, 2)
fili mi ne obliviscaris legis meæ et præcepta mea custodiat cor tuum (Liber Proverbiorum 3, 1)
et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi præcepta mea et vives (Liber Proverbiorum 4, 4)
conserva fili mi præcepta patris tui et ne dimittas legem matris tuæ (Liber Proverbiorum 6, 20)
fili mi custodi sermones meos et præcepta mea reconde tibi (Liber Proverbiorum 7, 1)
sapiens corde præcepta suscipiet stultus cæditur labiis (Liber Proverbiorum 10, 8)
ego os regis observo et præcepta juramenti Dei (Liber Ecclesiastes 8, 2)
adiecit mandata et præcepta sua (Liber Ecclesiasticus 15, 15)
et dedit illi coram præcepta legem vitæ et disciplinæ docere Jacob testamentum et judicia sua Israël (Liber Ecclesiasticus 45, 6)
qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere præcepta Domini (Liber Ecclesiasticus 48, 2)