Talált 49 Eredmények: victoria triumphi salus
impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de cælo sancto suo in potentatibus salus dexteræ ejus (Liber Psalmorum 19, 7)
David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitæ meæ a quo trepidabo (Liber Psalmorum 26, 1)
effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animæ meæ salus tua ego sum (Liber Psalmorum 34, 3)
salus autem justorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis (Liber Psalmorum 36, 39)
da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis (Liber Psalmorum 59, 13)
ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me (Liber Psalmorum 68, 30)
da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis (Liber Psalmorum 107, 13)
longe a peccatoribus salus quia justificationes tuas non exquisierunt (Liber Psalmorum 118, 155)
in filiis hominum quibus non est salus (Liber Psalmorum 145, 3)
et repulsi sunt inimici præ timore ejus et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu ejus (Liber I Maccabaeorum 3, 6)
quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de cælo fortitudo est (Liber I Maccabaeorum 3, 19)
et facta est salus magna in Israël in illa die (Liber I Maccabaeorum 4, 25)