Fondare 676 Risultati per: Balaam et Egredimini Iordanis regitur Moab regni Siram et Aaron et coluberna
Ait ad eos rex Aegypti: “Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra”. (Liber Exodus 5, 4)
occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso egredientibus a pharaone, (Liber Exodus 5, 20)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti. (Liber Exodus 6, 13)
Accepit autem Amram uxorem Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem. (Liber Exodus 6, 20)
Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem Naasson, quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar. (Liber Exodus 6, 23)
At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel, quae peperit ei Phinees; hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. (Liber Exodus 6, 25)
Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. (Liber Exodus 6, 26)
Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Ecce constitui te deum pha raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus. (Liber Exodus 7, 1)
Fecit itaque Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus; ita egerunt. (Liber Exodus 7, 6)
Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad pharaonem. (Liber Exodus 7, 7)
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: (Liber Exodus 7, 8)