Fondare 801 Risultati per: Cadere de Ierusalem
probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem. (Epistula ad Romanos 15, 26)
ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis, (Epistula ad Romanos 15, 31)
Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem; (Epistula I ad Corinthios 16, 3)
Illud vero Agar mons est Sinai in Arabia, respondet autem Ierusalem, quae nunc est; servit enim cum filiis suis. (Epistula ad Galatas 4, 25)
Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra; (Epistula ad Galatas 4, 26)
Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam (Epistula ad Hebraeos 12, 22)
Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum. (Apocalypsis Ioannis 3, 12)
Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. (Apocalypsis Ioannis 21, 2)
Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo, (Apocalypsis Ioannis 21, 10)