Fondare 1148 Risultati per: David et Saul/page/6/page/5/page/4/page/5/page/3/page/2
Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium. (Liber Genesis 36, 37)
Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et Saul filius Chananitidis. (Liber Genesis 46, 10)
Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon. (Liber Exodus 6, 15)
Zara, ab hoc familia Zaraitarum; Saul, ab hoc familia Saulitarum. (Liber Numeri 26, 13)
Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “Natus est filius Noemi!”, vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David. (Liber Ruth 4, 17)
Obed genuit Iesse, Iesse genuit David. (Liber Ruth 4, 22)
Et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo; ab umero et sursum eminebat super omnem populum. (Liber I Samuelis 9, 2)
Perierant autem asinae Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum: “Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas”. Qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)
Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum suum, qui erat cum eo: “Veni, et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis”. (Liber I Samuelis 9, 5)
Dixitque Saul ad puerum suum: “Ecce ibimus; quid feremus ad virum? Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei. Quid habemus?”. (Liber I Samuelis 9, 7)
Et dixit Saul ad puerum suum: “Optimus sermo tuus; veni, eamus”. Et ierunt in civitatem, in qua erat vir Dei. (Liber I Samuelis 9, 10)
Dominus autem revelaverat Samuel, ante unam diem quam veniret Saul, dicens: (Liber I Samuelis 9, 15)