Fondare 39 Risultati per: Servers List of Pilatus/page/2/page/2/page/3/page/3/page/2
Tunc dicit illi Pilatus: “Non audis quanta adversum te dicant testimonia?”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 13)
Congregatis ergo illis dixit Pilatus: “Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus?”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 17)
Dicit illis Pilatus: “Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?”. Dicunt omnes: “Crucifigatur!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)
Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 58)
Ait illis Pilatus: “Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 65)
Et interrogavit eum Pilatus: “Tu es rex Iudaeorum?”. At ille respondens ait illi: “Tu dicis”. (Evangelium secundum Marcum 15, 2)
Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant”. (Evangelium secundum Marcum 15, 4)
Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. (Evangelium secundum Marcum 15, 5)
Pilatus autem respondit eis et dixit: “Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Marcum 15, 9)
Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Marcum 15, 12)
Pilatus vero dicebat eis: “Quid enim mali fecit?”. At illi magis clamaverunt: “Crucifige eum!”. (Evangelium secundum Marcum 15, 14)