Fondare 71 Risultati per: Servo
Vocavitque rex Ioiadam principem et dixit ei: “Quare non tibi fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis congregatio Israel in tabernaculum testimonii? (Liber II Paralipomenon 24, 6)
et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens: (Liber II Paralipomenon 34, 20)
Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: “Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos; (Liber Nehemiae 1, 8)
Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me, (Liber Iob 31, 13)
Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus es tu, ne me reicias neque derelinquas me, Deus salutis meae. (Liber Psalmorum 27, 9)
“Disposui testamentum electo meo, iuravi David servo meo: (Liber Psalmorum 89, 4)
GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum. (Liber Psalmorum 119, 17)
Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum. (Liber Psalmorum 119, 38)
ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. (Liber Psalmorum 119, 49)
TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. (Liber Psalmorum 119, 65)
Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. (Liber Psalmorum 119, 76)
Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi. (Liber Psalmorum 119, 122)