Fondare 146 Risultati per: Testimonium
et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit. (Evangelium secundum Ioannem 3, 32)
Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 33)
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “Dixit mihi omnia, quaecumque feci!”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)
ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. (Evangelium secundum Ioannem 4, 44)
Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum; (Evangelium secundum Ioannem 5, 31)
alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 32)
Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati; (Evangelium secundum Ioannem 5, 33)
ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 34)
Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit; (Evangelium secundum Ioannem 5, 36)
et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis; (Evangelium secundum Ioannem 5, 37)
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 39)
Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. (Evangelium secundum Ioannem 7, 7)