Fondare 24 Risultati per: altitudo

  • Solium gloriae, altitudo a principio, locus sanctificationis nostrae! (Liber Ieremiae 17, 12)

  • Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similiter columnae secundae. (Liber Ieremiae 52, 22)

  • Canthis autem earum erat altitudo et horribilis aspectus; et canthi earum erant oculis pleni in circuitu ipsarum quattuor. (Prophetia Ezechielis 1, 18)

  • Propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna campi, et multiplicata sunt arbusta eius, et elevati sunt rami eius propter aquas multas. (Prophetia Ezechielis 31, 5)

  • altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo eius duorum cubitorum, et anguli eius et bases eius et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: “Haec est mensa coram Domino”. (Prophetia Ezechielis 41, 22)

  • Istae autem mensurae altaris in cubitis, cubitus habebat cubitum et palmum; fossae in circuitu eius erat cubitus in altitudine et cubitus in latitudine; et saepto eius ad marginem eius in circuitu palmus unus. Haec autem erat altitudo altaris: (Prophetia Ezechielis 43, 13)

  • Visio capitis mei in cubili meo: Videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo eius nimia. (Prophetia Danielis 4, 7)

  • Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram, (Prophetia Danielis 4, 17)

  • Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter. (Prophetia Amos 2, 9)

  • neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 8, 39)

  • O altitudo divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! (Epistula ad Romanos 11, 33)

  • Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo et altitudo eius aequales sunt. (Apocalypsis Ioannis 21, 16)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina