Fondare 132 Risultati per: aquam/page/9/page/3/page/10/page/11/page/6
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: (Liber Genesis 24, 11)
Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam. (Liber Genesis 24, 13)
Cumque ille bibisset, adiecit: “Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant”. (Liber Genesis 24, 19)
Effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum, ut hauriret aquam; et haustam omnibus camelis dedit. (Liber Genesis 24, 20)
Et introduxit eum in hospitium ac destravit camelos; deditque paleas et pabulum camelis et aquam ad lavandos pedes eius et virorum, qui venerant cum eo. (Liber Genesis 24, 32)
ecce sto iuxta fontem aquae; et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: "Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua"; (Liber Genesis 24, 43)
Dum haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula; descenditque ad fontem et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere. (Liber Genesis 24, 45)
Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: “Invenimus aquam”. (Liber Genesis 26, 32)
miseruntque eum in cisternam, quae non habebat aquam. (Liber Genesis 37, 24)
Et introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos; deditque pabulum asinis eorum. (Liber Genesis 43, 24)
Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. (Liber Exodus 2, 16)
Responderunt: “Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus”. (Liber Exodus 2, 19)