Fondare 149 Risultati per: bene
Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Ierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius, (Liber Iudicum 9, 16)
Et dixit ad eam Noemi socrus sua: “Filia mea, quaeram tibi requiem et providebo, ut bene sit tibi. (Liber Ruth 3, 1)
Quiesce hac nocte et, facto mane, si te voluerit propinquitatis iure suscipere, bene, suscipiat; sin autem ille noluerit, vivit Dominus, ego te absque ulla dubitatione suscipiam! Dormi usque mane”. (Liber Ruth 3, 13)
Et ait Saul ad servos suos: “Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me”. (Liber I Samuelis 16, 17)
Si dixerit: “Bene”, pax erit servo tuo; si autem fuerit iratus, scito quia malum decretum est ab eo. (Liber I Samuelis 20, 7)
Et ait Bethsabee: “Bene, ego loquar pro te regi”. (Liber I Regum 2, 18)
et ait Dominus ad David patrem meum: “Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti hoc ipsum mente tractans; (Liber I Regum 8, 18)
Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: “Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel! Surge et comede panem et aequo esto animo; ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitae”. (Liber I Regum 21, 7)
Iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens: “Nolite timere a servis Chaldaeorum; manete in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis”. (Liber II Regum 25, 24)
Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis bene sonantibus, (Liber I Paralipomenon 15, 19)
universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis. (Liber I Paralipomenon 15, 28)
Et cum eis Heman et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala bene sonantia et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios. (Liber I Paralipomenon 16, 42)