Fondare 12 Risultati per: et hereditabunt:
ita dumtaxat, ut sors terram dividat. Secundum numerum tribuum patrum suorum hereditabunt. (Liber Numeri 26, 55)
quoniam qui malignantur, exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram. (Liber Psalmorum 37, 9)
Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis. (Liber Psalmorum 37, 11)
Quia benedicti eius hereditabunt terram, maledicti autem eius exterminabuntur. (Liber Psalmorum 37, 22)
Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. (Liber Psalmorum 37, 29)
Et semen servorum eius hereditabunt eam; et, qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea. (Liber Psalmorum 69, 37)
Qui tenuerint illam, gloriam hereditabunt, et, quo introibit, benedicet Deus. (Liber Ecclesiasticus 4, 14)
Vinum et mulieres apostatare faciunt sensatos; et, qui se iungit fornicariis, peribit: putredo et vermes hereditabunt illum. (Liber Ecclesiasticus 19, 2)
Potior fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem autem ambo hereditabunt. (Liber Ecclesiasticus 20, 27)
Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum. (Liber Isaiae 60, 21)
Et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos; et hereditabunt terram electi mei, et servi mei habitabunt ibi. (Liber Isaiae 65, 9)
Et hereditabunt austrum, montem Esau, et Sephelam Philisthim; et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae, et Beniamin possidebit Galaad; (Prophetia Abdiae 1, 19)