Fondare 6 Risultati per: evangelizatione Antiochiae
commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est; cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et loco exhibuit humanitatem; (Liber II Maccabaeorum 13, 23)
quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani. (Actus Apostolorum 11, 26)
Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus. (Actus Apostolorum 13, 1)
scribentes per manum eorum: “Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem! (Actus Apostolorum 15, 23)
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. (Actus Apostolorum 15, 34)
persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus. (Epistula II ad Timotheum 3, 11)