Fondare 220 Risultati per: gloria Dei
Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Lucam 12, 27)
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. (Evangelium secundum Lucam 14, 10)
dicentes: “Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis!”. (Evangelium secundum Lucam 19, 38)
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna. (Evangelium secundum Lucam 21, 27)
Respondit Iesus: “Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est; est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis: “Deus noster est!”, (Evangelium secundum Ioannem 8, 54)
Audiens autem Iesus dixit: “Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 4)
gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. (Epistula ad Romanos 2, 10)
omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, (Epistula ad Romanos 3, 23)
qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, (Epistula ad Romanos 9, 4)
Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen. (Epistula ad Romanos 11, 36)
soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in saecula. Amen. (Epistula ad Romanos 16, 27)
Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero! (Epistula I ad Corinthios 9, 16)