Fondare 43 Risultati per: impius

  • Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?”. (Liber Genesis 18, 25)

  • Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? (Liber Iob 9, 29)

  • Et si impius fuero, vae mihi est; et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. (Liber Iob 10, 15)

  • Et hoc erit salus mea: non enim veniet in conspectu eius omnis impius. (Liber Iob 13, 16)

  • Cunctis diebus suis impius cruciatur, et numerus annorum incertus est tyranno. (Liber Iob 15, 20)

  • Sit ut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. (Liber Iob 27, 7)

  • Ne regnet homo impius, ne sint laquei populo. (Liber Iob 34, 30)

  • Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant. (Liber Psalmorum 10, 2)

  • Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: “Non requires”. (Liber Psalmorum 10, 13)

  • quaedam vero esse Hircani Thobiae, viri valde eminentis, non sicut detulerat obtrectans impius Simon; universa autem argenti talenta esse quadringenta et auri ducenta; (Liber II Maccabaeorum 3, 11)

  • Quod timet impius, veniet super eum; desiderium suum iustis dabitur. (Liber Proverbiorum 10, 24)

  • Quasi tempestas transiens non erit impius, iustus autem quasi fundamentum sempiternum. (Liber Proverbiorum 10, 25)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina