Fondare 113 Risultati per: iudicio vindictam

  • Et adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri; (Liber I Maccabaeorum 2, 67)

  • Et accessit, et ascendit cum eo exercitus impiorum fortis auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel. (Liber I Maccabaeorum 3, 15)

  • et exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. (Liber I Maccabaeorum 7, 24)

  • fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem”. (Liber I Maccabaeorum 7, 38)

  • Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis. (Liber I Maccabaeorum 9, 42)

  • Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exsolves. (Liber II Maccabaeorum 7, 36)

  • statimque ad maritimas civitates misit convocans ad coemptionem Iudaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non exspectans vindictam, quae eum ab Omnipotente esset consecutura. (Liber II Maccabaeorum 8, 11)

  • Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: “Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo”. (Liber II Maccabaeorum 9, 4)

  • Multi cibi in novalibus pauperum, et est qui perit, deficiente iudicio. (Liber Proverbiorum 13, 23)

  • Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os eius. (Liber Proverbiorum 16, 10)

  • Accipere personam impii non est bonum, ut declines iustum in iudicio. (Liber Proverbiorum 18, 5)

  • Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum. (Liber Proverbiorum 24, 23)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina