Fondare 79 Risultati per: lapidem
Et Iesus ait illi: “Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur”. (Evangelium secundum Marcum 13, 2)
Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. (Evangelium secundum Marcum 15, 46)
Et dicebant ad invicem: “Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?”. (Evangelium secundum Marcum 16, 3)
Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde. (Evangelium secundum Marcum 16, 4)
et: “In manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum””. (Evangelium secundum Lucam 4, 11)
et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae”. (Evangelium secundum Lucam 19, 44)
Ille autem aspiciens eos ait: “Quid est ergo hoc, quod scriptum est: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”? (Evangelium secundum Lucam 20, 17)
Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autem ceciderit, comminuet illum”. (Evangelium secundum Lucam 20, 18)
“Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur”. (Evangelium secundum Lucam 21, 6)
Et invenerunt lapidem revolutum a monumento; (Evangelium secundum Lucam 24, 2)
Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: “Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat”; (Evangelium secundum Ioannem 8, 7)
Ait Iesus: “Tollite lapidem!”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “Domine, iam foetet; quatriduanus enim est!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)