Fondare 75 Risultati per: mors dolores
Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. (Liber Ecclesiasticus 15, 18)
mors illius mors nequissima, et utilis potius infernus quam illa. (Liber Ecclesiasticus 28, 25)
Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans. (Liber Ecclesiasticus 30, 17)
Quid defraudat vitam? Mors. (Liber Ecclesiasticus 31, 34)
Radix consiliorum cor, ex quo partes quattuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors; et dominatrix illorum est assidua lingua. (Liber Ecclesiasticus 37, 21)
A tristitia enim festinat mors, et tristitia cordis flectit virtutem. (Liber Ecclesiasticus 38, 19)
ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt; (Liber Ecclesiasticus 39, 35)
ad haec mors, sanguis, contentio et romphaea, oppressiones, fames et contritio et flagella. (Liber Ecclesiasticus 40, 9)
O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis, (Liber Ecclesiasticus 41, 1)
O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti et, qui minoratur viribus, (Liber Ecclesiasticus 41, 3)
Perterrebuntur. Torsiones et dolores tenebunt eos, quasi parturiens dolebunt; unusquisque ad proximum suum stupebit: facies combustae vultus eorum. (Liber Isaiae 13, 8)