Fondare 92 Risultati per: panis propositionis
Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: “Ego sum panis, qui de caelo descendi”, (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
Ego sum panis vitae. (Evangelium secundum Ioannem 6, 48)
Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. (Evangelium secundum Ioannem 6, 50)
Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)
Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 58)
Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. (Actus Apostolorum 2, 42)
Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? (Epistula I ad Corinthios 10, 16)
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur. (Epistula I ad Corinthios 10, 17)