Fondare 89 Risultati per: possessionem
Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem, (Liber Deuteronomii 15, 4)
tres civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 19, 2)
Sic facies cunctis civitatibus, quae a te procul valde sunt et non sunt de gentium istarum urbibus, quas in possessionem accepturus es. (Liber Deuteronomii 20, 15)
non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. (Liber Deuteronomii 21, 23)
Cepit ergo Iosue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas; quievitque terra a proeliis. (Liber Iosue 11, 23)
Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse. (Liber Iosue 12, 6)
Hi sunt reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem Calvum, qui ascendit in Seir; tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas, (Liber Iosue 12, 7)
Et nunc divide terram hanc in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse”. (Liber Iosue 13, 7)
Tribui tantum Levi non dedit possessionem, sed sacrificia Domini, Dei Israel: ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi. (Liber Iosue 13, 14)
Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas. (Liber Iosue 13, 15)
Deditque Moyses tribui Gad, filiis Gad, per cognationes suas possessionem, cuius hic est (Liber Iosue 13, 24)
Dedit Moyses et dimidiae tribui filiorum Manasse, iuxta cognationes suas possessionem: (Liber Iosue 13, 29)