Fondare 1472 Risultati per: terra gentes
et lux lucernae non lucebit tibi amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius; quia mercatores tui erant magnates terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, (Apocalypsis Ioannis 18, 23)
et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium, qui interfecti sunt in terra!”. (Apocalypsis Ioannis 18, 24)
Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. (Apocalypsis Ioannis 19, 15)
et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni; post haec oportet illum solvi modico tempore. (Apocalypsis Ioannis 20, 3)
et exibit seducere gentes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog; congregare eos in proelium, quorum numerus est sicut arena maris. (Apocalypsis Ioannis 20, 8)
Et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum, a cuius aspectu fugit terra et caelum, et locus non est inventus eis. (Apocalypsis Ioannis 20, 11)
Et vidi caelum novum et ter ram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est. (Apocalypsis Ioannis 21, 1)
Et ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terrae afferunt gloriam suam in illam; (Apocalypsis Ioannis 21, 24)