Fondare 198 Risultati per: testimonii de fratribus
Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem, (Epistula ad Romanos 9, 3)
Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus! (Epistula I ad Corinthios 6, 8)
deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; (Epistula I ad Corinthios 15, 6)
ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus. (Epistula I ad Corinthios 16, 11)
De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit. (Epistula I ad Corinthios 16, 12)
in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; (Epistula II ad Corinthios 11, 26)
Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. (Epistula ad Ephesios 6, 23)
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui. (Epistula ad Philippenses 1, 14)
his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro. (Epistula ad Colossenses 1, 2)
Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 27)
Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es; (Epistula I ad Timotheum 4, 6)
dicens: “Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te”; (Epistula ad Hebraeos 2, 12)