Fondare 22 Risultati per: Dolore
Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. (Liber Psalmorum 30, 11)
Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore. (Liber Psalmorum 106, 39)
Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento æternæ vitæ effecti sunt: tu vero judicio Dei justas superbiæ tuæ pœnas exsolves. (Liber II Maccabaeorum 7, 36)
Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. (Liber Proverbiorum 14, 13)
Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: (Liber Ecclesiasticus 2, 4)
Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. (Liber Isaiae 21, 3)
ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini ; ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis, (Liber Isaiae 65, 14)
Tunc lætabitur virgo in choro, juvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo. (Liber Ieremiae 31, 13)
Ebrietate et dolore repleberis: calice mœroris et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ. (Prophetia Ezechielis 23, 33)
Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore: (Apocalypsis Ioannis 16, 10)