Fondare 8719 Risultati per: Dom
Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. (Apocalypsis Ioannis 19, 6)
Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. (Apocalypsis Ioannis 19, 16)
Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 22)
Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum. (Apocalypsis Ioannis 22, 5)
Et dixit mihi: Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito. (Apocalypsis Ioannis 22, 6)
dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: amen. Veni, Domine Jesu. (Apocalypsis Ioannis 22, 20)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. (Apocalypsis Ioannis 22, 21)