Fondare 364 Risultati per: Holy Bible: Sacerdotes sacra vestimenta sua/page/24/page/6/page/2/page/30/page/4
Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. (Liber Genesis 35, 2)
Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua. (Liber Exodus 19, 10)
Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua, (Liber Exodus 19, 14)
Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. (Liber Exodus 19, 22)
Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. (Liber Exodus 19, 24)
Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. (Liber Exodus 21, 10)
Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 28, 4)
Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum, (Liber Exodus 29, 9)
Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus, (Liber Exodus 29, 21)
vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 35, 19)
Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, (Liber Exodus 39, 41)
Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: (Liber Leviticus 1, 5)